monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 'Goliath' in 'Visiones, 3, 1'
>>> Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, VISIO SECUNDA

hlw17.73 r  VISIO PRIMA HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et ego homo sumpta ab aliis hominibus, quae non digna nominari homo propter transgressionem legis Dei, cum deberem esse iusta et sim iniusta, nisi quod Dei creatura sum ipsius gratia, quae me etiam salvabit: vidi ad orientem, et ecce illic conspexi veluti lapidem unum totum integrum immensae latitudinis atque altitudinis, ferreum colorem habentem, et super ipsum candidam nubem: ac super eam positum regalem thronum rotundum, in quo sedebat iuvenis perlucidus mirabilis gloriae, tantaeque claritatis ut nullatenus eum perspicue intueri valerem, habens quasi in pectore suo limum nigrum et lutulentum, latum instar humani pectoris, circumdatum lapidibus pretiosis atque margaritis.
2 Et de ipso lucido sedente in throno protendebant magnus circulus aurei coloris ut aurora (cuius amplitudinem nullo modo comprehendere potui) gyrans ab oriente ad septentrionem, et ad occidentem atque ad meridiem, ita se reflectens ad orientem ad ipsum lucidum, nec ullum habens finem. Et circulus ille bav311.109 r erat a terra tantae altitudinis, ut eam comprehendere non possem, ex se reddens splendorem valde terribilem, scilicet lapidei, calybei, igneique coloris undique secundum amplitudinem suam sursum in altitudinem coeli, et deorsum in profundum abyssi ita se extendentem, ut nullum finem eius videre sufficerem. Vidi etiam tunc de secreto sedentis in throno stellam magnam, plurimi splendoris ac decoris prodeuntem, et cum ea plurimam candentium scintillarum multitudinem, quae cum stella illa omnes eductae ad austrum, inspiciebant sedentem in throno quasi alienum, seque ab eo avertentes magis inhiabant ad aquilonem quam in eum inspicere vellent. Sed statim in ipsa aversione inspectionis suae, omnes exstinctae sunt, sic versae in carbonum nigredinem. Et ecce ventus turbinis ortus est ab ipsis, qui eas mox ab austro retro sedentem in throno proiecit ad aquilonem, praecipitans in abyssum, ita ut earum amplius nullam videre valerem.
3 Splendorem autem illum magnum qui eis abstractus est, vidi subito in earum exstinctione reverti ad ipsum sedentem in throno. Et audivi eum qui sedebat in throno mihi dicentem: Scribe quae vides et audis. Et respondi de interiori scientia eiusdem visionis: Rogo te, mi Domine, ut mihi des intellectum, quatenus possim enarrabiliter proferre haec mystica, et ne derelinquas me; sed confirma me in aurora tuae iustitiae, in qua manifestatus salX16.112 v est Filius tuus, et da mihi quomodo possim et qualiter debeam proferre divinum consilium, quod in antiquo consilio ordinatum est; quomodo Filium tuum voluisti incarnari, ita ut homo sub tempore fieret, hoc volens ante omnem creaturam in simplicitate tua et in igne columbae scilicet Spiritus sancti, ut ipse Filius tuus, quasi splendida solis forma mirabiliter surgens, in incipiente capite virginitatis veraciter indueretur humanitate propter hominem sumpta hominis forma.
4 Et iterum audivi eum dicentem mihi: O quam pulchri sunt oculi tui in divina narratione, dum ibi consurgit aurora in divino consilio. Et iterum respondi de interiori scientia visionis ipsius: Ego mihi appareo in sinu animi mei, ut cinis cinereae putredinis, et sicut pulvis instabilitatis, unde sedeo pavens in umbra sicut penna; sed ne deleas me de terra viventium ut peregrinam; quia in magno sudore laboro in hac visione, et quia etiam de vilitate mei stulti sensus qui meus est in carne, reputo me frequenter in minimum et in vilissimum locum, ita quod non sim digna vocari homo, quia valde timeo non audens tua mysteria narrare. O bone ac mitis Pater, doce bav311.109 v me quae tua vohlw17.73 vluntas sit, quid debeam proferre.
5 O tu metuende Pater et o tu dulcissime, et o tu plene omnis gratiae, ne derelinquas me: sed conserva me in tua misericordia. Et iterum audivi eumdem mihi dicentem. Nunc dic quomodo edocta es. Volo ut dicas: Quamvis cinis sis. Dic revelationem panis qui Filius Dei est, qui vita est in igneo amore, omnem mortuum suscitans in anima et corpore, et dissoluta peccata relaxans in serena claritate, ipse initium suscitationis sanctitatis in homine existens, antequam in se exuscitetur.
6 Unde etiam magnificus et gloriosus ac incomprehensibilis Deus dedit magnum praesidium mittens Filium suum in pudicitiam virginitatis, quae non potuit habere ullam varietatem macularum in sua virginitate unde ipsa molliretur. Ibi non potuit nec esse debuit ulla pollutio carnis in mente Virginis, quia interfectrix et mortificatrix mortis generis humani, ipsamet nesciente, ut in somno decepta est, quando Filius Dei in magno silentio venit in auroram, videlicet in humilem puellam. Mors quasi secura processit nesciens vitam, quam illa dulcis Virgo portavit; quia sibi absconsa erat eius virginitas.
7 Ipsa enim Virgo erat pauper in terrenis opibus; quia divina maiestas eam ita invenire voluit. Nunc scribe de vera agnitione Creatoris in bonitate ipsius sic.
8 Deus qui cuncta creavit et hominem ad gloriam illam de qua perditus angelus cum suis imitatoribus proiectus est ordinavit, ab omni creatura sua maximo honore et timore venerandus et metuendus est, quia iustum est ut Creatori omnium veneratio a creatura sua exhibeatur, et salX16.113 r Deus super omnia fidelissime adoretur. Quod et lapis iste quem vides certissime designat.
9 Ipse est enim in mysterio magnitudo timoris Domini: qui purissima intentione in cordibus fidelium semper oriri et perseverare debet. Sed quod vides eum totum integrum et immensae latitudinis atque altitudinis ferreum colorem habentem, hoc est quod eadem firma et grandis magnitudo timoris Domini firmissime tenenda est, quia Deus metuendus est ab omni creatura in tota integritate, ut cognoscatur unus et verus Deus esse, cum nullus praeter eum est, nec similis illi, in quo est immensa latitudo; quoniam incomprehensibilis est in omnibus et super omnia, et altitudo; cum sanctam divinitatem nullus comprehendere, nec ad eam pertingere cum altitudine sui sensus potest, quia ipsa est super omnia.
10 Quod autem est similitudinis ferrei coloris, hoc est quod onerosum et durum est humanis bav311.110 r mentibus Deum timere, illud valde grave existens mollitiei fragilis cineris, quia humana creatura ipsi rebellis est. Super lapidem vero ipsum candida nubes clara sapientia humanae mentis est, ac super eam positus regalis thronus rotundus est fortis et principalis fides circuiens in Christiano populo, cui Deus fideliter cognitus est, quia ubi timor Domini radicat, ibi etiam sapientia humanae mentis superapparebit, et deinde Deo opem afferente, fides super hanc imponetur, in qua ipse Deus sibi requiem parat. Cum enim Deus timetur per sapientiam humanae mentis, in fide intelligitur; quia cum his tangendus est ut sedes tangit Dominum suum.
11 Et tunc in his Deus parat sibi sedem, summus existens super omnia; quia neque potestate neque dominatione comprehendi potest, sed residet in unica et pura fide; quoniam unus est qui credendus Deus super omnia.
12 Unde sedens in throno iuvenis perlucidus, mirabilis gloriae, tantaeque claritatis ut nullatenus eum perspicue valeres intueri, habens quasi in pectore suo limum nigrum et lutulentum latum ut magni hominis pectus, circumdatum lapidibus pretiosis atque margaritis; est super omnia regnans unus Deus, lucens in bonitate, et mirabilis in operibus suis, cuius immensam claritatem in profunditate mysterii sui, nullus hominum perfecte potest intueri, nisi quantum fide comprehenditur atque portatur; sicut sedes continet ac circumdat dominum suum, quae ita illi subiecta est, ut nec se elevare possit contra dominum suum: sic fides non desiderat superbe aspicere in Deum, sed tantum intima devotione tangit hlw17.74 r eum.
13 Et quasi in pectore suo, id est in sapientia mysterii sui habet per amorem Filii sui infirmum et debilem ac pauperem limum qui homo est, nigrum in nigredine peccatorum, et lutulentum in pollutione carnis, et latum secundum similitudinem pectoris hominis, quod est dilatatio profundae et magnae sapientiae in qua ipse Deus creavit hominem, illes respiciens qui sunt in salvatione animae per poenitentiam, in qualicunque crimine contra Deum salX16.113 v sint in sua debilitate calcitrantes, quia tandem ad eum pervenient.
14 Hi sunt circumdati compluribus ornamentis illorum qui inter eos surgunt; ut lapides pretiosi in magnis personis qui sunt martyres ac virgines sanctitatis, et ut margaritae, qui sunt innocentes et poenitentes filii redemptionis, cum quibus idem limus valde ornatus est; dum in humano corpore fulgent tantae virtutes, quae in Deo sunt fulgentes in omni claritate. Nam qui constituit spiraculum et vitam hominum, ille inspexit semetipsum. Quomodo? Scilicet eum redemptione dum praescivit in sua praedestinatione bav311.110 v Filium suum incarnari, ita quod in eius corpore deberet abstergi omnis maculosa varietas criminum. Et sic videt etiam animas quae iustificabuntur post multiplicationem superfluorum peccatorum dum adhuc in corporibus suis sunt, et quae consuescent in iustitia Dei ambulare post diversitatem errorum suorum qualiter consistant in Deo, ac qualiter desistant de multa oblivione, et quomodo revertantur de unoquoque vitio quo ipsae sunt vulneratae cum in mortalibus ceciderunt peccatis, et sicut sunt videntes quod multi populi surrexerunt de errantibus viis in quibus ambulabant pleni vulneribus in plagis pessimis restaurati de morte feditatis criminum: sic etiam multi veniunt qui in amaritudine acerbi doloris peccati tam graviter sunt vulnerati, quod ipsi etiam in consuetudine malorum morum in quibus supra modum peccaverunt sunt ita tediosi, quod nequeunt ultra respirare in fluctibus, ad operandum mortiferum opus in adulterio, et homicidio et superfluitate omnium malorum.
15 O miseri, nonne veniunt ipsi quasi peregrini de longinqua regione sicut Scriptura habet in Evangelio, ubi adolescentior filius dixit: Surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi: Pater, peccavi in coelum et coram te; iam non sum dignus vocari filius tuus, fac me sicut unum ex mercenariis tuis?. Hoc tale est.
16 Homo qui de lapsu peccati per admonitionem Spiritus sancti revertitur in se, dicit: Volo surgere de importabilibus peccatis quae a me nullatenus sunt sustinenda, de gravi culpa, sed revertar in recordatione mentis meae plangens ac moerens peccata mea: sic veniens ad patrem meum, qui pater meus est, quoniam creavit me, et dicam illi: Pater, peccavi in caelum, id est in coeleste opus quod ego sum, quem formasti in voluntate tua, me sic tangendo in creatione ipsa, quod ego etiam coelestis debui esse in actibus meis, sed feci me contractum cum turpissimis operibus, peccans etiam coram te, quia humanam naturam destitui in me. Quomodo? In multis abominationibus, ideo sum et ego reus in mea perditione et in tua maiestate: et non sum dignus nominari filius tuus, quia propter nequitiam cordis mei creaturam tuam duxi in me in alium modum quam a te constitutus sum.
17 Sed nunc fac mihi ut tuo redempto servo in mercede sanguinis Filii tui, qui salX16.114 r ipsum dedisti in tantam mercedem quam mors nunquam rependere poterit ulla recompensatione, sed dimittit peccatores per poenitentiam quae in passione Filii tui orta est, quia rectam haereditatem filiorum amisi in Adam, qui creatus filius, in iustitia destitutus est gloria felicitatis. Nunc autem debet poenitentia redimere bav311.111 r hominis peccata cum sanguine Filii tui.
18 Istud est dicendum ab iis qui iterant casum Adae et post haec revertuntur per poenitentiam sic pertingentes ad salvationem, et memores sunt quod multas monitiones audierunt, quae de Scripturis sunt narratae et de cruciatu et de sanguine Redemptoris hlw17.74 v eorum, et recordantur gementes quod transgressi sunt cum auditu, quo cum studio debuerunt percipere quomodo servarent verbum Dei, cum ipsi negligerent legem eius quae eis erat instituta ad custodiendum, in constitutione praecepti recusantes inspicere quid deberent facere vel quid deberent dimittere propter timorem Domini, qui tamen veniunt ad veritatem, recordantes ea quae audierunt vel sciverunt a Deo, quamvis prius ita caecati essent, quod omnino nollent scire iustitiam ipsius, ut se ad hoc declinarent quod ipsam praeponerent peccatis suis, cum spernerent eam et cum reiicerent retro verbum Dei, respuentes legem eius. Multi de his erunt superabundantes in bonis: ita ut nec satientur, nec eis sufficiat epulari in domo Dei celebrando divinum officium et operando iustitiam eius superabundanter, ita quod semper sunt flentes et memores in doloribus malorum quae in anteactis rebus perpetrarunt dum colebant illicita opera, transeuntes legis Dei licita.
19 Iste est lutens limus quem vides in pectore pii Patris. Quomodo? Filio Dei qui de corde Patris exivit veniens in mundum, adest credens populus, adhaerens ipsi hac intentione qua credit in cum. Certe propterea sic etiam isti apparent in pectore pii Patris, ut non spernat angelus nec ulla creatura hominem, quia summi Dei Filius incarnatus habet formam hominis in seipso.
20 Beatus enim angelicus chorus propterea in indignatione habet hominem quia nimium sordescit in peccatis suis, cum ipsi beati angeli inviolabiles sint absque ulla transgressione iustitiae, semper attentissime videntes faciem Patris. Et quod amatur a Patre: hoc etiam ipsi amant in Filio. Quomodo? Scilicet quod Dei Filius natus est homo, nam ego Pater Filium meum ex Virgine natum posui in salvationem et in restaurationem hominis, ut vobis annuntiat Isaias propheta servus meus.
21 Sicut pastor gregem suum pascet in brachio suo congregabit agnos et in sinu suo levabit, foetas ispe portabit.. Hoc tale est. Sicut pastor gregem suum pascit, sic pascet Filius meus pastor bonus redemptum gregem suum. Quomodo? Ipse pascit eum lege sua, quam ipsemet per me plantavit. Unde etiam in sua extensa potestate ut in brachio suo; quia idem Filius meus est homo, congresalX16.114 vgabit innocentes agnos de culpa Adae per innocentiam baptismi, cum ab eis exuitur vetus homo cum operibus suis, et levabit bav311.111 v ipsos in virtutibus suis et in lege sua in sinu suo. Quomodo? Videlicet quia levat eos super excelsa coelorum tali modo quod fiunt membra eius. Quapropter sic in interiori secreto deitatis apparet homo in forma sua, quod nec angeli habent nec ulla alia creatura, quia Unigenitus meus propter redemptionem generis humani in virginea carne formam assumpsit hominis.
22 Ipse portabit etiam foetas in corpore suo. Quomodo? Ipse Filius meus portat homines in sanguine suo: sic quod salvi facti sunt per quinque vulnera eius; quia quodcunque peccaverint per quinque sensus suos, hoc abstergetur per summam iustitiam post poenitentiam, quoniam ipsemet eos ita portavit, quod incarnatus est, et quod passus est quinque vulnera in cruce, et quod mortuus et sepultus est et quod a mortuis resurrexit.
23 Ipse porrexit etiam ipsis manum suam, cum eos retraxit ad se. Quomodo? Scilicet quia Filius meus assumpsit humanitatem pro illis, qui se putabant propter casum Adae in aeternum periisse. Idem Unigenitus meus vicit etiam mortem, sic quod non potuit amplius dominari super eos. Unde et ipse ita novit eos in virtute claritatis suae, ut venturi sunt in purgatione poenitentiae.
24 Quod autem eos vides in sinu Patris apparere, hoc est quod Filius hominis perficitur cum membris suis in secreto Patris. Quomodo? Cum enim mundus complebitur, tunc electi etiam Christi qui membra eius sunt, perficiuntur. O quam pulcher ille est, ut etiam Psalmista ait: Speciosus forma prae filiis hominum.. Hoc tale est. Pulcherrima pulchritudo fulget hlw17.75 r in eo clarissimae formae sine ulla macula peccati, et absque liquore humanae feditatis, et sine ulla concupiscentia facti operis in desideriis peccatorum, quae exigit caro mortalis infirmitatis. Hoc nunquam tetigit hunc hominem.
25 Et forma illa Filii hominis nata est in simplicitate prae aliis hominibus, ita quod illaesa Virgo genuit natum suum in ignorantia peccati, se nesciens in aerumna habere filium. Quomodo? Quoniam non sensit ullum contactum in peccatis, ideo ignorabat se habere dolorem in partu, sed intus in ea corporis sui integritas gaudebat.
26 O quam speciosus forma! Sed noscant homines ibi carnalem pulchritudinem non fuisse maiorem nisi quatenus ordinatio profundae sapientiae constituit formam hominis, quia Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus in tribus personis non delectatur in pulchritudine carnis, sed in magna humilitate qua Filius Dei se induit humanitate.
27 In forma autem filii hominis non erat ulla maculositas, ut aliquando distorquetur homo molesta facie in diversitate corporis, quod est in iudicio Dei, scilicet cum membra hominis divisa sunt non recte ordinata ut bav311.112 r debilium quod non est secundum naturam formationis in corpore hominis, sed secundum iudicium Dei.
28 salX16.115 r Et fortis quidem natura existit in recta formatione, infirma autem defluit in diversitatem formationis contrariae formae, quod non erat opus in homine Filio meo.
29 Sed, inquam, magna diversitate sint homines in suis membris, ita quod ipsi sunt nigri, foedi, polluti, leprosi, hydropici, et pleni vitiis, habentes etiam rubiginem maleficii in suasione diabolicae artis, et insipientes et duri videre bona Domini, et accusandi atque culpandi de multa oblivione quod iustitiam debuerunt operari et operantur malum, ac dimittunt bonum, despicientes crucem et martyrium Domini sui.
30 Deus tamen Pater inspicit intentione suae bonitatis factum opus de limo sicut pater respicit ad filios suos dum eos elevat in sinum suum. Et quoniam ipse Deus est; habet pii patris dilectionem ad filios suos. Tali enim modo est ei interior dilectio cordis ad homines, quod Filium suum misit ad crucis opprobrium quasi agnum mansuetum qui portatur ad victimam occidendus: ita quod Filius meus reportavit perditam ovem, quam e faucibus lupi tulit, supra humerum suum, assumpta humanitate, in magnis eam portans doloribus, cum dignatus est mori pro ovibus suis. In illis autem hominibus sunt multi circumdati ornamentis, qui et decorati sunt pretioso ornatu virtutum: qui sunt martyres, virgines, innocentes et poenitentes ac subiecti magistris suis, ut iam dictum est, et qui seipsos conscios reddunt in criminibus suis, in his se cruciantes cum inexpugnabili certamine, dum negant in seipsis quod sunt.
31 Ibi non est dicendum qui sunt, vel ubi sunt electi; nam omnes computati sunt. Quis est ille cui possibile sit videre in profundam sapientiam Altissimi et in discretionem scientiae eius quid ipse habeat in numero salvandorum. Incomprehensibilia sunt iudicia eius omnibus hominibus. Vobis currendum est; quia paratum est vobis regnum Dei. Nam secundum studium fidelium operantium iustitiam Dei qui sunt abluti in baptismo cognitique in fide, talis etiam merces eorum erit.
32 Quod autem vides quod de sedente in throno protenditur magnus circulus aurei coloris ut aurora, cuius amplitudinem nullo modo comprehendere potes, hoc est quod ab omnipotente Patre extenditur fortissima potestas et fortissimum opus eius omnia comprehendens in potentia ipsius, cum qua est operans in Filio suo quem semper in maiestate divinitatis apud se habuit, per eum ordinans ac perficiens omnia opera sua ante mundum et in mundo ab initio, qui pulcherrimi fulgoris velut aurora rubet; quia Filius in sapientissima Virgine quam aurora bav311.112 v significat, incarnatus est inspiratione digiti Dei qui Spiritus sanctus est; in quo etiam factum est omne opus Patris.
33 Huius gloriae circuitum nulla ratione comprehendere vales, quia nec ipsius poteshlw17.75 vtas nec opera, nec ulla est mensura ullius bonitatis, vel potestatis ad illam mensurandam quae sit, vel fuerit, vel fieri debeat in ulla creatura, nisi quod Deus est inestimabilis et incomprehensibilis in potestate salX16.115 v sua, et invictus ac mirabilis in opere suo.
34 Et idem circulus gyrans ab oriente ad septentrionem, et ad occidentem atque ad meridiem se reflectens ad orientem ad ipsum sedentem in throno nec habens ullum finem; hoc est quod potestas ac opus Dei circumeunt, comprehendendo omnen creaturam. Quomodo? In voluntate Patris qui cum Filio et Spiritu sancto Deus unus est, ortae sunt omnes creaturae, quae omnes sentiunt eum in potestate. Quomodo? Omnes sunt eum in creatione sentientes scilicet gyrantem ab oriente quod est in ortu omnis iustitiae, et tendentem ad septentrionem in confusionem diaboli et ad occidentem ubi tenebrae mortis lucem vitae volunt opprimere, luce tamen iterum resurgente, devicta tenebrarum caligine, et ad meridiem, ubi ardens ardor est iustitiae Dei in cordibus fidelium, se convertendo tandem ad ortum iustitiae quasi ad orientem se recipit. Quid hoc? Dum per summam potestatem opus Dei secundum praeordinatum a Deo tempus completum fuerit in hominibus in hoc mundo, tunc etiam implebitur circuitus ipsius mundi, perfectus in fine temporis in novissimo die, refulgebunt omnia opera Dei in electis eius, sedente in throno non habente finem; quia Deus perfectus est in potestate ac in opere suo, qui erat et est et permanebit absque ulla inceptione ullius temporis in divinitate, ita quod non fuerit sed est.
35 Et quod ille circulus, a terra est tantae altitudinis ut eum comprehendere non possis, hoc est quod superna potestas ita excelsa est super omnes vitas creaturarum in sensu et in intellectu hominis, et ita incomprehensibilis in omnibus et super omnia, quod nulla creatura eam poterit metiri ulla capacitate sensus quin ipsa sit multo sublimior quam ei sit cognoscendum.
36 Unde etiam angeli frequenter resonant Deum in laudibus. Ipsi enim vident eum in sua potestate et gloria; sed non possunt eum perfecte intuentes comprehendere quasi ad finem perveniant, neque unquam valent fastidio satietatis capi tam magnitudinis quam pulchritudinis eius.
37 Quod autem ex se reddit splendorem valde terribilem scilicet lapidei, chalybei et ignei coloris, hoc est quod divina potestas ex se demonstrat duram virtutem in magna severitate contra dissimulatam et impoenitentem ac impunitam iniquitatem, formidabilem, et velut chalybeum; quia Deus est perspicua iustitia quae non bav311.113 r habet ullam iniustitiam cedentis mollitiei, (tanquam pulvis, ut dicitur, iniustum est quod Deo non placet) sed ipse est illa iustitia quae quasi chalybe confirmavit omnem aliam iustitiam quae multo fragilior est iustitia eius quam ferrum chalybi cedit, et etiam quasi igneum; quia ipse est iudicialis ignis comburens peccatum ob omnem iniustitiam quae se nunquam convertere voluit ad illum quaerens eius misericordiam.
38 Est etiam Deus quasi lapis in homine; quoniam ipse est verus et iustus absque ulla mutatione; quia ut lapis in mollitiem non potest converti, ita ille non habet ullam mutationem, et est salX16.116 r velut chalybs, scilicet in efficacitate pertransiens omnia absque ulla mutatione ullius aut loci aut temporis, quia ipse est Deus super omnia existens, est etiam quasi ignis; quoniam inflammat et incendit et illuminat omnia absque vicissitudine succedentis temporis in novitate, quia ipse Deus est.
39 Et quod ipse splendor undique secundum amplitudinem suam sursum in altitudinem coeli et deorsum in profundum abyssi ita se extendit ut nullum finem eius videre possis, hoc est quod virtus potestatis ac operis Dei, et iustitia atque rectissimum iudicium eius ubique in incomprehensibilitate sua nec in superioribus coeli, nec in inferioribus abyssi ullum finem habet qui comprehendi possit humano sensu cum super omnia sit.
40 Vides etiam de secreto sedentis in throno stellam magnam plurimi splendoris ac decoris prodeuntem, et cum ea plurimam multitudinem hlw17.76 r cadentium scintillarum; quia praecepto omnipotentis Patris Lucifer angelus, qui nunc est Satanas, in ortu suo magna gloria ornatus et multa claritate ac decore vestitus prodiit, et cum eo omnes scintillae sui agminis tunc candentes in lucis fulgore, nunc autem exstinctae in caliginis tenebrositate; quoniam pronus ad malum, non aspexit in me solum perfectum; sed existimabat confidens in seipsum, posse incipere quod vellet, et perficere quod inciperet. Unde quod sedenti in throno debebat honoris quia per eum creatus est, hoc retorsit in seipsum, atque in hoc ipso declinabat se ad malum.
41 Quod vero cum stella illa omnes eductae ad austrum, inspiciebant ipsum sedentem in throno quasi alienam, seque ab eo avertentes magis inhiabant ad aquilonem quam eum inspicere vellent, hoc est quod Lucifer omnisque comitatus eius miserabiliter creatus in ardente bono Dei constitit, quasi per obliquum, in superbia videlicet dedignans regnantem in coelo; quia ipsi omnes orti in creatione; ab initio gustaverunt impietatem quae ad perditionem se vertit, Deum inspicientes non sic quod eum scire vellent in bonitate, sed quod se super eum velut super alienum vellent bav311.113 v elevare, cum flagrante scilicet elatione se a cognitione eius avertentes, et plus tendentes ad casum suum quam Deum in gloria sua cognoscere desiderarent.
42 Sed quod statim in ipsa aversione inspectionis suae omnes exstinctae sunt sic versae in nigredinem carbonum, hoc est dum Deum superbe dedignarentur scire, ipse Lucifer cum omnibus sequacibus suis in malitia sua exstinctus est a fulgore clari splendoris, quo per divinam potentiam indutus erat, delens in seipso interiorem pulchritudinem, qua debuit usus esse ad bonum; et se porrigens ad deglutiendam impietatem; ita exstinctus est ab aeterna claritate ut caderet in aeternam perditionem. Unde omnes versi sunt in nigredinem carbonum exstincti ignis; quia cum duce suo, scilicet diabolo, exuti claritate sui splendoris sic exstinctae sunt in perditione tenebrositatis, carentes salX16.116 v omni gloria beatitudinis, ut carbo caret omni luce igneae scintillae.
43 Quod autem ventus turbinis ortus est ab ipsis, qui eas mox ab austro retro sedentem in throno proiecit ad aquilonem praecipitans in abyssum, ita ut earum amplius nullam videre valeres, hoc est quod maximus flatus impietatis erexit se in ipsis angelis iniquitatis, cum Deo vellent praevalere et eum per superbiam opprimere, qui exsufflatus est in amarissimam nigredinem perditionis, et eos de austro, id est de bono proiecit retrorsum; quod est in oblivionem Dei cuncta regentis, quasi ad partem aquilonarem, ut ubi superbe exaltari volebant, ibi confusi casum invenirent, propter superbiam suam praecipitati in abyssum mortis aeternae, quae perditio ipsorum est ut in nulla claritate amplius videantur, ut per servum meum Ezechielem saltui meridiano qui ardenter fructum iustitiae debuit et non attulit locutus sum dicens: Ecce ego succendam in te ignem, et comburam in te omne lignum viride, et omne lignum aridum; non exstinguetur flamma succensionis et comburetur in eo omnis facies ab austro usque ad aquilonem.
44 Et videbit omnis caro, quia ego Dominus succendi eam, nec exstinguetur. Hoc tale est. O stulte, qui in superbia tua te erexisti contra me, ego qui nec initium nec finem habeo, faciam ut in zelo meo accendatur in te ignis indignationis meae, per quem comburam in te omnem viriditatem tuam qua voluisti opus incipere, in falso vigore magis confidens in te quam in me; quia elegisti in tua stulta scientia esse secundum superbiam tuam comburamque in te omnem ariditatem illam peccati tui et aliorum perditorum cum peccatum in bono aridum suggeris homini qui cinis est, quia suggestio tua non recipiet in te ullam salvationem; sed fiet in te ignis bav311.114 r aeternus.
45 Nec restat ulla tibi muneratio salutis, nec illis qui te sequuntur in exemplo tuo. Et non exstinguetur illa succensio poenarum in suppliciis suis, sed comburet hlw17.76 v praecipitem superbiam quasi in facie concupiscentiae aspectus honoris quem concepisti velle habere in teipso, qui eiectus es ab omni gloria tua; ab austro scilicet surgens in ardente clarissima luce, et cadens in tenebras aquilonis, id est inferni.
46 Et hoc videbit omnis homo: videlicet electi et reprobi cognoscentes gehennam, quoniam electi eam cognoscunt; quia illam effugerunt; reprobi autem, quoniam cum ea in poenis permanebunt, scientes quia ego Dominus omnipotens succendi eam ad retributionem malorum tuorum, o diabole, nec exstinguetur in malis tuis nec sequentium te.
47 Et sic perditio diabolicae superbiae proiecit Satanam et angelos eius in exteriores tenebras aeternorum tormentorum sine ulla consolatione luminis; ita ut illi nullus sit locus inventus in aeterno lumine, et tu, o fragilis homo horrens et stupens, eorum ultra nihil conspicere potuisti; sicut etiam idem Ezechiel in spiritu meo salX16.117 r regi Tyri sub mystica significatione dicit: Omnes qui viderint te in gentibus obstupescent super te.
48 Nihil factus es, et non eris in perpetuum. Hoc tale est. Omnes recti corde qui viderint te, diabole, inebriatum vitiis in illis gentibus qui te amplexantur in praevaricatione legis Dei, arescent obstupescentes in tua sorde, quomodo polluis suggestione tua templum in aedificatione Dei quod homo est; et propterea nihil factus es per superbiam tuam in qua cecidisti ab omni gloria salvationis; quia omnino nullus vigor es, in nulla felicitate, neque eris inventus ullam gloriam amplius habens in aeternitate coelestium, quia tu confusus es in illis in perpetuum sine fine.
49 Sed quod splendorem illum magnum qui eis abstractus est, vidisti subito in earum exstinctionem reverti ad ipsum sedentem in throno: hoc est quod perspicuus et magnus fulgor quem diabolus propter superbiam et contumaciam suam perdidit cum in ipsum et omnes sequaces eius intravit germen mortis (erat enim Lucifer purioris luminis quam caeteri angeli) reversus est ad Deum Patrem unde prodierat, servatus in secreto eius; quia locus gloriae splendoris illius non debuit esse vacuus; sed Deus servavit eum alteri factae luci.
50 Nam eius quem Deus nudum surgere iussit atque non coopertum carne qui diabolus est cum omni comitatu eius in splendere tamen clarum; splendorem servavit limo quem formavit in hominem, tegens ipsum vilissima natura terrae, ob idipsum ne se extolleret in similitudinem Dei, quia quem clarum creaverat in multo bav311.114 v fulgore sed non coopertum tam fragili et tam misero tegmine quo et homo, hic non potuit stare in elatione sua, quia non est nisi unus Deus sine initio et sine fine in aeternitate.
51 Ac ideo sceleratissimum est prae caeteris criminibus, quo quis se Deo simulat. Nunc autem ego Deus coelestis servavi illustre lumen quod retraxi a diabolo propter malum eius, hoc diligenter abscondens apud me, et dedi illud limo terrae quem formavi ad imaginem et similitudinem meam, quemadmodum aliquis homo facit, cum filius eius moritur cuius haereditas non transit in natos eius; quia absque liberis decessit; haereditatem filii attrahit sibi pater et proponit eam in mente sua alii suo filio nondum sibi nato, daturus eam illi cum natus fuerit ex ipso.
52 Nam diabolus cecidit absque haerede, quod est in recta intentione bonum opus: quia nunquam aliquid boni fecit nec incoepit, et ob hoc accepit alter haereditatem eius, qui etiam cecidit, habens tamen haeredem, scilicet inceptionem obedientiae; quoniam eam suscepit cum devotione, quamvis opus ad hoc pertinens non perfecerit, sed gratia Dei perfecit illud opus in incarnatione salvationis populorum, in restaurationem bonae haereditatis.
53 Atque ideo recepit homo haereditatem suam in Christo, quia non dedignatus est in initio praeceptum salX16.117 v Dei, cum omnino diabolus non desideravit servitium Creatoris sui in bono, sed honorem in superbia: unde non recepit gloriam suam sed in perditione periit.
54 Et sicut Goliath surrexit despiciens David; ita erexit se diabolus in praesumptionem in seipso, volens similis esse Altissimo. Et ut Goliath hlw17.77 r ignorans vires David eum prorsus nihili reputans vilipendit, sic cumulata superbia diaboli contempsit humilitatem in humanitate Filii Dei, qui in mundo natus, non gloriam suam sed gloriam Patris per omnia quaesivit. Quomodo? Diabolus non desideravit imitari hoc exemplum, ut se subderet suo Creatori quemadmodum se Filius Dei subdidit suo Patri.
55 Attamen David amputavit caput Goliath in secreta fortitudine Dei, ut Spiritu sancto inspirante scriptum est: Assumens autem David caput Philisthaei attulit illud in Ierusalem, arma vero eius posuit in tabernaculo. Hoc tale est. Spolia et direptiones diaboli accepit fortissimus Filius meus, cum deiecit caput eiusdem serpentis antiqui. Ubi? In utero Virginis quae hoc caput contrivit. Per quem? Per eumdem Filium suum. Quae est haec contritio? Sancta humilitas, quae in matre et filio apparens percussit primum initium superbiae, quod est caput diaboli.
56 Et sic Filii mei, secundum carnem, victrix humilitas attulit ipsum caput in sanctam Ecclesiam bav311.115 r quae est visio pacis, ei ostendens quod per ipsam fortissimam humilitatem interfecta esset superbia diaboli; fortissima vero arma eius sunt multiformia eius vitia, quibus ille superavit genus humanum quod eum pro Deo coluit, sic exterrens in vitiosis artibus suis ut arma exterrere solent homines.
57 Haec confregit Filius meus ponens ea in tabernaculo suo, id est in passionem corporis sui dum pateretur in cruce. Unde ipsam pugnam dimisit etiam in tabernaculis simul in corporibus electorum membrorum suorum: ut et ipsi distribuant arma diaboli cum ipso. Quomodo? Ut sicut ipse devicit diabolum in passione sua, sic et ipsi eum devincant se constringentes in desideriis, et non sint consentientes vitiis illius.
58 Et secundum similitudinem hanc, ut gloria Goliath data est David: ita gloriam quae ablata est primo angelo, dedi Adae et generi eius, quod confitetur me servans praecepta mea, interempta superbia diaboli. Qui autem interioris sensus perspicaces audiendi aures habet, hic in ardenti amore speculi mei, ad verba haec anhalet, et ea in conscientia animi sui conscribat.



>>> Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, VISIO SECUNDA
monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 'Goliath' in 'Visiones, 3, 1'

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik